MERCENARIA

MERCENARIA
MERCENARIA
Militia, sin???lectu causae, grande nefas. Sicut enim socicates bellicae, eo mitae animô, ut in quodvis bellum nullô causae discrimine promittantrur auxilia, illicitae; Ita nullum vitae genus est improbius, quam eorum, qui sine causae respectu mercede conducti militant, et quibus,
——— ibi fas, ubi plurima merces.
Quod Plato ex Tirtaeo prohat. Atque hoc ipsum est, quod Aetolis a Philippo exprobratum legimus: et Arcadibus a Dionysio Milesio, his verbis: Α᾿γορὰ πολέμου πρόκειται, καὶ τὰ τῶ Ε῾λλήνών κακὰ τὴν Α᾿ρκάδων τρέφει καὶ περιέρχεται πόλεμος αἰτίαν οὐκ ἔχων, Belli instituuntur nundinae, et Graecorum mala in fructu sunt Arcadibus, et sine causarum respectu, modo hûc, modo illuc, arma circumferuntur. Res sane miseranda, ut Antiphanes loquitur.
Ο῾ς ἕνεκα τοῦ ζῆν ἔρχετ᾿ ὑποθανούμενος,
Miles, qui vitae causa se auctorat neci.
Hinc Dion. Prusaeensis, Καί τοι τί τοῦ ζῆν ἀναγκαίοτερόν ἐςτιν. Η῎τε τούτου περὶ πλείςτου ποιοῦνται πάντες; ἀλλ᾿ ὅμως καὶ τοῦτο ἀπολλύουσι διὰ χρημάτων ἐπιθυμίαν, Quid magis est necessarium nobis, aut quid pluris fit quam vita? Et tamen hanc quoque non pauci perdunt, dum pecunias quaerunt. Parum verô, quod suam vendunt necem, nisi et aliorum saepe innocentiam venderent; tanto carnifice detestabiliores, quanto peius est sine causa, quam ex causa, occidere. Sicut Anitisthenes dicebat, carnifices Tyrannis esse sanctiores, quo illi nocentes, hi innocentes occiderent. Seneca Natur. Quaestion. l. 5. quaest. 18. Hoc vero quid aliud quis dixerit, quam insan am? circumferre pericula, et ruere in ignotos, iratum sine iniuria, occurrentia devastantem, ac ferarum more occidere, quem non oderis. Hinc Maior Philippus Macedo huic hominum generi. τὰς τροφὰς εἰωθόσιν ἔχειν ἐκτοῦ μιςθοφορεῖν, quibus unus ex militia questus esset, dicebat bellum esse pacem, pacem bellum. At non est inter artificia bellum, imo res tam est horrenda, ut eam nisi summa necessitas, aut vera caritas, honestam efficere nequeat. Namque Augustinô iudice, militare non est delictum, sed propter pr aedam militare peccatum est. Imo et propter stipendium, si id unice aut praecipue spectetur: cum alioqui stipendium accipere licitum sit omnino: Τὶς ςτρατεύεται ἰδίοις ὀψωνίοις ποτὲ; quis suis unquam impensis militat, 1. cor. c. 9. v. 7. H. Grotius de Iure Belli et Pacis l. 2. c. 25. de causis belli pro aliis suscipiendi. Coeterum Romani Mercenariô milite uti coepêre Bellô Punicô secundô, et primum Celtiberos hâ fini adhibuerunt. Liv. l. 24. c. ult. Celtiberam iuventutem eâdem mercede, quam pacti cum Carthaginiensibus erant, Imperatores Romani ad se perduxerunt, et nobilissimos Hispanos supra trecentos in Italiam, ad sollicitandos populares, qui inter auxilia Annibalis erant, miserunt. Id modo eius anni in Hispania ad memoriam insigne est, quod mercenarium militem in castris neminem ante, quam tum Celtiberos, Romani habuerunt. Ubi vero in acie collocandi, docet Annibal, apud eundem l. 30. c. 35. Auxiliares enim is (cum Scipione in Africa conflicturus) ante Carthaginiensium aciem constituit, ne homines, quos non fides teneret, sed merces, liberum recept um fugae haberent: simul primum ardorem ac impetum hostium excipientes fatigarent; ac, sinihil aliud, vulneribus suis ferrum hostile hebetarent. Tum, ubi omnis spes esset, milites Carthaginenses, Afrosque etc. Vide quoque supra in voce Auxilia, item Gesum: plura vero de Mercenariis, apud Alexandr. ab Alexandro Genial. Dier. l. 6. c. 22.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Mercenaria — Mercenaria …   Wikipédia en Français

  • Mercenaria — Mer ce*na ri*a, n. [NL. See {Mercenary}.] (Zo[ o]l.) The {quahog}. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Mercenaria — This article is about genus of clams. For other uses, see Mercenaria (disambiguation). Mercenaria Hard clams Mercenaria mercenaria Scientific classification …   Wikipedia

  • Mercenaria — Mercenaria …   Wikipédia en Français

  • Mercenaria — noun a genus of Veneridae • Syn: ↑genus Mercenaria • Hypernyms: ↑mollusk genus • Member Holonyms: ↑Veneridae, ↑family Veneridae * * * ˌmərsənˈa(a)rēə …   Useful english dictionary

  • Mercenaria (disambiguation) — Mercenaria may refer to: Mercenaria, a genus of edible clams Species Latin binomial name abbreviations A. mercenaria M. mercenaria (disambiguation) This disambiguation page lists articles asso …   Wikipedia

  • Mercenaria mercenaria — Venusmuscheln Eine Venusmuschel der Art Callista brevisiphonata aus den japanischen Gewässern Systematik Klasse …   Deutsch Wikipedia

  • Mercenaria mercenaria — noun an edible American clam; the heavy shells were used as money by some American Indians • Syn: ↑quahog, ↑quahaug, ↑hard shell clam, ↑hard clam, ↑round clam, ↑Venus mercenaria • Hypernyms: ↑clam …   Useful english dictionary

  • mercenària — mer|ce|nà|ri|a Mot Esdrúixol Nom femení …   Diccionari Català-Català

  • mercenaria — mer·ce·nar·ia …   English syllables

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”